- SEPTUM vel CONSEPTUM
- SEPTUM vel CONSEPTUMloca olim fulgurita circumdabat, et arae ipsi, quae in tali loco erigebatur, coniunctum nullô interstitiô relictô, adeo ut idem cum illo videretur, Puteal secundum quosdam dictum est, quia instar putealis aram cingebat. Cuiusmodi munimenti arae circumpositi exemplum habes in arca Neronis apud Suetonium. c. 50. ubi praeter generalem muri ambitum, quô clausum fuit monumentum Gentile Domitiorum, intra hoc arca porphyretica, in qua reliquiae Neronis repositae sunt, et cui superstabat ara ex Lunensi marmore, lapide Thasiô fuit circumsepta. Quod in aliis etiam aris, quae sub dio ponebantur,factum apparet. Nempe ad tutelam et munimentum addebantur haec septa, unde septus virtutibus, apud Ciceronem etc. Vide supra in vocibus Conseptum et Septa.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.